Spiritual Experiences (Odhner) n. 1823

Previous Number Next Number See English 

1823. Cum iis loquutus sum, quod fit per interiorem loquelam, qui mirati quod darem pauperibus, putantes quod id foret meritorium, et sic non faciendum, respondi, quod id solum fiat conscientiae gratia, nam conscientia tale dictat, et si contra conscientiam, peccatum est, quod poenam secum fert, nam in peccato poena; at quod nihil exspectandum praemii, sic non meritorium, imo per spiritualem ideam tunc percepi, quod si vel minimum meritorii inest, nihil praemii obtineat, nam praemium omne est ex misericordia, cui repugnat id quod est meriti proprii: quare etiam spiritus quidam mirantur multum, quod nihil obtineant ideo, quod bona in vita patraverint, quia propter se, praemii obtinendi causa; at vero si ex simplicitate et innocentia, quod aliter non sciret, praeter quod praemii causa faciat {a}, aliter se habet. @a intellexerim quam quod praemii causa [bona] facienda$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church