1829. Qui corporei sunt, spiritus sicut homines, nempe penes quos phantasiae et cupiditates mentis naturalis cohaerent corporeis {1}, non volunt scire, quod interior detur vita, quia eam non percipiunt, nam inferiora nequeunt sapere ea quae interiora seu superiora se sunt: ita etiam quidam ex iis qui in interiori coelo sunt, nec scire volunt quod intimiora sunt, quidam scire volunt, ac sciunt, sed non percipiunt, et sic porro; nam inferior {2} ascendere sua facultate nequit in superiorem, quia superior iis imperceptibilis est, quare nec dari putant, quare quae interiora sunt, non percipi ab exterioribus possunt, ideo credenda, nec credere possunt, nisi iis donetur fides, quia iis imperceptibilia. 1748, 3 April. @1 ms. corporei ut videtur, sed forte pro corpori$ @2 in ms. inferior in inferius emendatum sed inepte $