1830. Quod universa correspondeant iis quae in homine sunt, et quod aliter singularia subsistere nequeant
Notum esse potest, quod organa corporis prorsus correspondeant suis atmosphaeris, earumque modis agendi, sicut oculus aetheri, auris aeri, lingua iis quae in aquis natant et excitantur, nares iis quae in atmosphaera, ita singula formata sunt ad modificationes sui universi, quae ita sunt eorum organa conformia. {1} @1 sic J.F.I. Tafel; ms. confirmia$