1866. Quales deveniunt mihi ostensum est, nempe quod facies eorum detestabilis, non facies, sed emarcidum quid, tetri coloris, sicut stuppa lignea, absque ullo indicio faciei, monstrosissimum, ut nusquam ab aliquo dignosci potuerit, quod fuerit homo, minus facies, lanuginosum quid, (mase hvit {a}) quasi circa genas; talem faciem induere eos tandem, dicebant, sic ut unusquisque eos horrescat, dum eos videt; nam quales sunt in societate, nempe tales contra socios, tales sunt quoque in se, sic ut semet similiter, suaque interna, internecioni dent. @a = muscus canus (vox suecica)$