Spiritual Experiences (Odhner) n. 1865

Previous Number Next Number See English 

1865. Postea interrogavi eos, qui mecum loquebantur, quales poenas in altera vita tales subeunt; nam nunc scire possum, quod is nuper ex vita decesserit, postquam tale facinus patraverit, quod significabatur per id, quod diceret, se venisse ab homine, quem occiderit, inde simile ei nunc inhaerebat, quod sic propalare debebat; id quidem alii spiritus sentiebant, quare mora erat, antequam ii vellent eum ad me admittere, arcendo eum; verum, quod ad poenas, dictum est, quod tales in deserto errent, et quidem similiter, ac homicidae, de quibus prius [1781-86], in sylvis, nec cum aliis esse conceditur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church