1893. Sicut etiam quod fides sola in Dominum salvet; quod Dominus regat universum et singularissima universi; quod Dominus sit omne in omnibus, praeter alia, quae communissima sunt, et in se comprehendunt indefinita; communissima illa in homine, sunt sicut nihili quoad cognitionem illorum; similiter quod dicatur infernum, quod coelum, hoc communissimum est, et quasi nihili respective ad ea, quae comprehendunt.