Spiritual Experiences (Odhner) n. 1894

Previous Number Next Number See English 

1894. De loquelis angelicis

Hodie mihi datum est, scrutari quomodo se habent loquelae angelicae, quae difficillimae intellectu sunt homini in corpore suo, et vix autumem, quod captu seu intellectu humano communiter comprehendi posse {1}, utique nec expressibiles sunt {2}; sunt cognitiones plures, quibus mens humana imbuenda foret, antequam communi idea eas percipere possit, ut modo aliquam ideam earum tradam, est, quod in una idea simplici mentis humanae indefinita sunt, quae ut quoddam communissimum unum comprehenditur {3} ab homine, interiora ejus ideae percipiuntur ab angelis interioribus, intimiora ac intima, ab angelis intimioribus ac intimis. Sic quod commune sicut unum apparet angelis interioribus, quod sistit minimum eorum ideae, hoc in indefinita se explicat, comprehensibilia ab angelis intimioribus, et sic ab intimis. @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$ @2 ms. expressibilis est$ @3 sic ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church