1900. De sphaeris spirituum
Prius dictum est, ut reor, de sphaeris [210, 973, 1839], sed de earum extensione et vi agendi; quod ad earum qualitatem, quomodo se habent, permulta sunt dicenda, id solum hac vice, quod se habeant mirabiliter, et comparari possunt sphaeris aliis, quae vel conveniunt, vel non conveniunt, et inter se quasi coeunt, vel dissident, quae dissident, tales sunt ut in instanti percipiant, quid sibi adversatur, et quasi a sphaera sua, vertant in talia, quae sibi conveniunt, imo quae minutiora sunt in sphaera {1} alius, tales sphaerae etiam apparent in hominibus, sed admodum crassius: sphaerae spirituum malignorum ita insensibiliter pervertunt cogitata bona in mala, secundum omnem circumstantiam, quae est in hominis cogitatione, ut nequaquam scire homo seu spiritus possit, quod tale sit, et nisi datum esset reflectere super ea, et quidem satis manifeste, et scire quinam esset, et ubinam esset, nequaquam scire potuissem, quod similia existerent; modo homo novit quid verum et bonum, et quid eis oppositum, omne id vertunt ad indolem eorum; sic ut quicquid in memoria hominis, ita flectunt. 1748, 29 April. @1 in ms. sphaeris in sphaera emendatum$