1901. Sphaera alicujus, qui in cognitionibus est, nequaquam potest emendari, nisi in fide in Dominum sit, cumprimis nisi credat, quod Dominus regat omnia et singula ejus, et quod nulla vita praeter Domini: alioquin sphaera hominis manet sicut est, et a spiritibus talibus regitur, etc. etc.