1910. Quod cogitationes et facta hominis, qui in fide, non sint {1} ejus
Per multam et aliquot annorum experientiam certissime novi, quod cogitationes hominis, qui in fide, non sint ejus; si malae, quod sint spirituum malorum, qui credunt semet a se cogitare, quare iis quoque imputantur, sicut hominibus, qui ita credunt; si bonae, sunt Solius Domini; haec per diutinam et quotidianam experientiam et reflexionem datum est mihi pro certissimo scire. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. sit$