1909. De spiritibus, qui festum tabernaculorum celebrabant
Quum legeretur in Levit. [XXIII: 33-43] de festo tabernaculorum, quidam ex spiritibus perquam laetati sunt, quod percipere potui tam ex eorum sermone, quam etiam per communicationem; et cupiebant dein avide celebrare id festum, quod etiam iis permissum erat, sibi effingendo modo solito tabernacula, et similia, et quidem hoc cum multa delectatione, nam dicebant quidam, quod in vita exoptaverint id, nempe quod festum tabernaculorum celebrarent in altera vita, sed quia id faciebant ex sola cupiditate, absque intuitione interiorum, seu [eorum] quae significabant, laetitia eorum in maerorem versa est, quod etiam in me per communicationem potui percipere; postea quoque subiit frigus, quod etiam pedes meos, et genua satis afficiebat, nam solum naturalia cupiebant, non autem interiora, quae significabant, inde frigus, quidam spiritus etiam de frigore conquesti sunt, ita se habent laetitiae merae naturales. 1748, 9 Maj.