1908. Status quietis animi, in genere de statibus coelestibus
Status pacis est in superiori gradu, status quietis animi in inferiori; hodie a mane ab experientia discere mihi dabatur qualis est status quietis animi, et quidem per speciem attractionis seu subtractionis versus interiora, ad spiritus qui in quiete erant, idque per integram noctem, qui status perstabat ad mane, et postea per horam, quod excedit, sic dabatur cognoscere, quam dulcis is status sit, et quam indefiniti status gaudii sint in coelo, tum in eo reflectere super eos qui in curis et rebus sollicitis de corporeis et mundanis cupiunt vivere, quam miseri sunt, tametsi ii putant esse tunc in suomet gaudio; reflectere etiam dabatur, quomodo status hic paullatim occuparetur a statu sollicitorum in animo, quae sunt sicut nubes in sereno; praeterea status hic, cum multis aliis, qui sunt coelestium, non percipi possunt, quia ignota ignotis, proinde non possunt verbis exprimi ad fidem, quia ut credant, ex scientia aliquid habebunt, ut inde credere possint; usque tamen asseverare possum, quod indefiniti sint status gaudii, quoad omnia jucunda et delitiosa, in coelis, quos {1} nusquam aliquis capere ut homo potest, sed qui tamen tales, imo minimus eorum talis est, ut dum eum sentit, nusquam velit in corpore esse, et in corporeis ac mundanis curis. 1748, 9 Maj. @1 ms. quae$