1922. Sic unumquodvis, si idea corporea modo aliquid aliud exprimatur, ut aliqua affectio, ut sit odium, vel sit amor, tunc indefinita comprehendunt angeli suis ideis, quae nusquam describi possunt, tam quia tam permulta uno momento, et ibi harmoniia, ac jucunda, quam quod remota ab ideis corporeis, ac in intimiori coelo, a naturalibus, quam quod sint vera et bona, quae ideis corporeis capi nequeunt. 1748, 10 Maj.