Spiritual Experiences (Odhner) n. 1923

Previous Number Next Number See English 

1923. Quod mirabile aliis videri potest, angeli copiosiorem multo et meliorem intellectum rerum percipiunt ex infantibus, eorum cogitationibus, orationibus, et vocibus, quam ab adultis, qui putant se pleniorem sensum vocum seu rerum habere, quod verissimum est, quia in eorum ideis nihil adhuc est clausum, per falsitates, nihil inquinatum et conspurcatum per cupiditates et odia, nihil corporeum quale in adultis, sed innocens, sic ideae eorum sunt apertae, tametsi non iis, usque angelis, qui inde multo magis delectantur, quam usquam ab aliquo adulto, qui in falsitate, et in cupiditate, seu qui immersus mundanis et corporeis. Inde verissimum, quod laudes Domini ab ore infantum [Matth. XXI: 16].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church