Spiritual Experiences (Odhner) n. 1924

Previous Number Next Number See English 

1924. Quo magis homo adolescit, et in mundana et corporea, immergitur, eo magis clauditur versus coelum omnis ejus idea; nec aperta est nisi in iis, in quibus Dominus aperire dignatur; inde intelligitur, quid significat, quod Adamus a Paradiso expulsus est, et custodiae positae ad paradisum et ad arborem vitae [Gen. III: 24].

1924a. Apud me quoque per vivam et manifestissimam experientiam observavi, quod angeli pleniorem intellectum idearum perciperent, cum meas cogitationes non immiscerem {1}, sed [cum] modo perciperem, quod apertae essent ideae versus coelum, et angeli inde perciperent interiora, tunc magis aperta erat idea, quam cum ego viderer intrare simul in interiora ideae. @1 ms. imiscerem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church