Spiritual Experiences (Odhner) n. 1932

Previous Number Next Number See English 

1932. Quod animae, dum iis repraesentantur ea, quae iis nota in vita corporis [ea] recognoscant

Hoc saepius contigit, quod animae mihi in vita corporis notae, recognoscerent omnia ea, quae iis in vita corporis nota fuerunt, tam ea quae loquuti sunt, quae egerunt, [quam eos] qui iis cogniti, eorum amici, propinqui, uxores, liberi, et similia, sic ut iis memoria remaneat, quae in vita corporis, sed eam non exercere licet, seu ab ea depromere sua cogitata, ex pluribus causis, nisi dum permittit Dominus, dumque iis revocanda in memoriam vitae eorum acta, quorum singula ita depromi solent, et ab iis agnosci, similiter ac in vita corporis essent, tum omnes series, causae, et plura, ad ea pertinentia, ut non possint non prorsus convinci.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church