Spiritual Experiences (Odhner) n. 1933

Previous Number Next Number See English 

1933. Quidam hodie apud me, quem non cognoscebam, qui non ita pridem discessisse videtur, cum inquirere liceret undenam esset, ducebatur per urbes, quas non cognoscebat, dicens quod ibi non esset, at dum per ejus urbem, tunc cognoscebat plateas, et omnia, sique novissem domus, quomodo sitae, potuissem quoque domum, ubi habitaverat, invenire, sed hoc non licuit. 1748, 10 Maj.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church