Spiritual Experiences (Odhner) n. 1937

Previous Number Next Number See English 

1937. De hac propositione inter spiritus disputatum est, quorum rationnm et responsionum aliquas audivi et percepi, plures non audivi, erant meo judicio, ita subtiles, ut homines mirarentur, quod possit controverti {a} argumentis tam concinnis; sed observabam, quod aliqui post dissessionem {b} obscurati sint, ut nesciverint quid verum, sicut solet fieri veritatibus, de quibus cum diu disputatur, obscurescunt, ut postea in ipsa veritate coecutiant: intereram quibusdam; quod ad rem attinet per omnipotentiam et miracula, tam facile est Domino unum ducere ac alterum, verum dum placuit Domino secundum ordinem ducere, tunc facilius est eum ducere, qui in ordine est, quam qui non in ordine, reducendus est prius in viam seu in ordinem, quod fit per temporis moram, ne frangatur, praeter adhuc plura confirmantia, quae si adducerentur, in ventilationem venirent, sic in obscuritatem et ambiguitatem; ab experientia in me, satis multa, id Dominus docere dignatus est. @a = controversari$ @b < dissidere$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church