1938. De spiritibus, qui apud homines sunt
Spiritus, qui apud me fuerunt, multoties admirati sunt, et obstupuerunt, quod sic apud hominem essent, et penes me, prorsus quasi ii in mundo, in corpore, quod etiam hodie quidam admirati, nam non aliter possunt scire, quam quod ii homo {1} sint, apud quem sunt, sic ut nihil quicquam differat, nam illico in possessionem omnium ejus, nempe memoriae, veniunt, cum nihilominus homo sibi relictus est, quia etiam is spiritus, ita in eorum societate, quod spiritibus saepe monstrare mihi dabatur. 1748, 12 Maj. @1 ms. homines$