Spiritual Experiences (Odhner) n. 1939

Previous Number Next Number See English 

1939. Animae sunt spiritus, nam dum moritur homo fit spiritus, sic quoque adesse potest homini, quod mihi per multam experientiam constat, nam apud me fuerunt plures ex notis mihi in vita corporis, et quidem satis diu, per dies, septimanas, menses, et similiter fassi sunt, putantes, quod sic rediissent in corpus seu in mundum; absque reflexione iis data quod spiritus sint, et separentur, aliique loco eorum succedant, [et] removeantur, non scire possunt, quod spiritus sint. Perplures qui ante paucum temporis excesserunt vita, apud me fuerunt, quod cognoscere potui {1}, tam ex stupore eorum, quam ex aliis indiciis. 1748, 12 Maj. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. potuit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church