1954. Quo enim magis intuentur sensum verborum, eo minus attendunt ad verba, sicut cuivis nooum esse potest in loquelis, et lectione scriptorum, et quo magis [quis] {1} attendit ad verba loquentis et scripti, eo magis perit perceptio sensus eorum, sicut etiam cuivis notum esse potest, si attendat; et quidem in simili gradu ac attentio est ad sensum vel ad voces: quod per vivam experientiam saepius in spiritibus datum est nosse, qui idem fassi sunt. @1 sic J.F.I. Tafel$