Spiritual Experiences (Odhner) n. 1955

Previous Number Next Number See English 

1955. Similiter res se habet cum controversiis, in tantum perit veritas, in quantum iis inhiat mens, nisi a generali veritate [proficiscatur], quae thesis sit, seu quam defendere vult; sed usque tamen illa obscuratur, dum controversiis attentius inhiat, nam sic obscuratur veritas, nam omnes difficultates in veritate generali, non possunt discuti, quia quaedam remotiores sunt, quas tamen mens humana ut proximas sistit, quaedam propinquiores, quod notum fieri possit, si modo una veritas exhibeatur, nempe quod Dominus regat universum, tam coelum et terram, et quod nihil mali alicui faciat: objectiones contra haec sisti queunt myriadum myriades, quae a mente humana discuti nequeunt, sique mens objectionibus diu inhaeret, obscuratur, ambigit, tandem negat, quod a spiritibus saepius discere datum est, nam nulla veritas universalis datur, in qua non sint myriadum myriades veritates, et totidem objectiones, quia contraria-cuivis {1} veritati est suum contrarium-quibus {2} favet mens in inverso ordine videns, ita occoecatur {3}. 1748, 13 Maj. @1 ms. contraria, cuivis$ @2 ms. contrarium, quibus$ @3 ms. occoecantur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church