Spiritual Experiences (Odhner) n. 1963

Previous Number Next Number See English 

1963. Unde diversitates jucunditatum

Loquutus sum cum spiritibus de origine et natura tam diversarum jucunditatum, quae tam variae sint, ut indefinitae, imo aliqui in contrariis sentiunt jucunditates; et dictum quod nihil aliud sit, quam id quod resultat ex harmonia, et harmonia, ex vitae consuetudine; ex qua delectationem ceperunt; harmonia per consuetudinem contraria verae, acquiritur, nam sunt quidam qui a {1} dissonis delectantur, quidam non nisi quam in consonis, sicut notum a pluribus esse potest: inde quod ex harmonia acquisita resultat, est jucunditas, et mulcet, inque eam {2} redire ex consuetudine amat. @1 in ms. in in a emendatum$ @2 ms. ea$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church