Spiritual Experiences (Odhner) n. 1964

Previous Number Next Number See English 

1964. Ostensum quoque est, variis, quomodo spiritus ex vita in corpore harmoniam et inde jucunditatem sibi acquisiverint in diversis, sicut in contradicendo, in insidiando amori conjugiali, conandoque destruere illum, et prius in nefandis, et quidem tanta delectatione, ut nihil delectantius putent, delectationes eorum quandoque mihi communicatae sunt, ut alibi [vide 379, 399], quandoque ostensae per taedia et injucunditates, quandoque per eorum confessiones, qui in iis fuerunt, ita innumeris vicibus per vivam experientiam, in jucunditatibus acquisitis est eorum vita, sic tot vitae diversitates, quot sunt et fuerunt, et venturi homines, ac ssiritus, et si vel in aeternum augerentur, usque diversitates forent distinctae; quod etiam confirmatum, ut solum a faciebus et loquelis constare potest. 1748, 16 Maj.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church