Spiritual Experiences (Odhner) n. 1965

Previous Number Next Number See English 

1965. Quod ad gaudia coelestia, et jucunditates a vere bonis, ac ex veris, solum a Domino veniunt {1}, sic ex unico fonte, et nisi Bonum et Verum ex unico fonte, h.e. a Domino, veniret, nullum dari posset bonum ac verum, nec potuisset ulla societas existere, nam universale erit, quod reget omnia singularia, et eos {2} {a} conjunget, exinde et perplurimis aliis constare potest, quod Dominus Solus est Bonum et Verum, quod spiritualiter in me confirmatum est ab angelis, nam ii in ea jucunditate ac persuasione coelesti tenentur, quae communicata mecum est, ad persuasionem. 1748, 16 Maj. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. venit$ @2 sic ms.; J.F.I. Tafel eas$ @a h.e. eos [qui in societate]$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church