1966. Quod mali spiritus non possint esse apud illos, qui in Dominum credunt
Prius ostensum [1959, 1961], quod spiritus mali angantur et crucientur, dum in eos inspiciunt angeli, similiter paene se habet, dum homo est in fide, seu a Domino tenetur in fide, tunc mali spiritus accedere nequeunt, incipiunt similiter angi, et aufugere cupiunt. Audivi eos aliquoties querentes et lamentantes, cum essent ubi fides. 1748, 16 Maj.