208. Quae spiritus maximopere abhorreant, ut acuta et quasdam {1} species animalium
Sunt, quae spiritus maximopere abhorrent, sicut dum in imaginationem intrarent ea, qua {2} acuta essent, punctoria et similia, illico tunc quasi excitati turbas movebant; ex causa, ut arbitror, quod similia nequeant per repraesentationes referri ad angelos, nam figurae terrestres sunt ea qua {3} acutiora sunt, at vero formae coelestes a circulari inchoant; sunt etiam quaedam animalium species, quas etiam summopere abhorrent, ex simili causa, sicut ea, quae ut autumem-- de {4} qua re adhuc non certus sum in {5} libris @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quaedam$ @2 = quae (forma antiqua)$ @3 = quae (forma antiqua)$ @4 ms. autumem, de$ @5 ms. sum, in$