Spiritual Experiences (Odhner) n. 209

Previous Number Next Number See English 

209. Mosis vetita sunt, ac sicut prophana considerata. De Spirituali naturali, et quod veritates fidei ab homine naturali praedicari queant

Spirituale naturale vocatur, quod lumini naturali inest ut homo ratiocinari queat in genere, tum quoque de rebus spiritualibus et coelestibus, deque veritate fidei, imo praedicare et persuadere, tametsi homo naturalis est; observandum quod ea res memoriae sint, quae a lumine naturali excitantur, et quidem ex variis causis et cupiditatibus proximis et remotis; spirituale quod dat facultatem ratiocinandi in homine naturali, est spirituale quod in se non habet coeleste, quia si coeleste, tunc prodiret a coelesti, ita a genuino fonte, nempe ab Amore sic a Deo Messia; concipi potest usque hoc spirituale, quod ambiatur a coelesti, quia absque coelesti nulla facultas ratiocinandi datur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church