210. De sphaeris communibus oriundis ab iis quae sunt Regni Dei Messiae
Nihil mirabilius et incredibilius potest dici, quam quod sint quasi sphaerae communes eorum quae sunt Regni Dei Messiae, quae correspondent iis in mentibus humanis, tam intimiori quam interiori, quae sunt in Regno Dei Messiae hae sphaerae describi non possunt, sed per aliquam comparationem potuisset sisti: sunt sphaerae in genere coelestes, tum spirituales, superiores et inferiores, infima destructa est, quamdiu malis spiritibus permissum est eam inhabitare, quae sphaera adhuc ascendit usque ad sphaeram rationalem, et eam perturbat; hodie per Dei Messiae misericordiam sistebar in sphaera rationali, sic ut rationale apud me concordaret cum ista sphaera, nec sic perturbaretur, ut alioquin, tunc spiritus qui inibi erant angebantur, dicebantque quod non vivere inibi possent, tanquam avis [in] {1} sphaera ubi non aer, sed aether {2}, aut sicut piscis in aere, sed volebant aufugere; ex iis scire possum, quod, quum Regnum Dei Messiae venit, quod tunc mali spiritus necessario expellantur, nam inibi quasi animam trahere nequeunt, ut dictum est. 1747, 20 Oct. st. v. Quando orarem, cumprimis orationem Dominicam, in eam sphaeram receptus sum, et tunc intimiora orationis perspicere mihi dabatur. Sphaerae istae omnes coelestes et spirituales spectant Regnum Dei Messiae, quia sunt a Deo Messia, Qui est Regnum Dei. Ex his deduci potest, quod omnino sphaera communis dari debeat, ut sint particularia, quae non dari queant nisi in communi, et quod omnia {3} particularia referant se ad communia, et communia dirigant particularia, et tandem in eum ordinem in quo sunt communia, alioquin necessario expelluntur a communi--hae {4} sunt regulae, quas Philosophia novit, et quae regnant in universo. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. $ @2 ms. aeth$ @3 imperfectum in ms.$ @4 ms. communi, hae$