211. Dantur etiam sphaerae spirituum malorum, quae infernales vocandae, quia in infernales die ultimo {1} judicii vertuntur, hae sphaera {2} ascendunt secundum incrementa malitiae humanae, seu secundum fidei vastationem {3} in terris: quum itaque hodie tam alte ascenderint, ut suffocent aut exstinguant omnem veritatem et fidem, necessario sequitur quod Regnum Dei Messiae brevi venturum, alioquin nulla caro salvari potest [Matth. XXIV: 22], et vix quisquam e genere humano, regenerari. @1 sic ms. ut apparet, fortasse erronee pro ultimi$ @2 imperfectum in ms.$ @3 imperfectum in ms.$