Spiritual Experiences (Odhner) n. 214

Previous Number Next Number See English 

214. De gentibus seu non instructis, et de instructis in coelo

Mirabile dictu, quod gentes adhuc in coelo in quadam captivitate sunt sed non gravi, in ordines et gradus, distincti, et quandoque liberati modesti erant, et facile recipiebant fidem, ita ex ore et corde; instructi autem, adhuc quasi natant supra, seu non in captivitate sunt, ex quanam causa nondum mihi dictum est, tametsi sunt obstinati, ac ore et corde fidem renuunt, sed mihi narratum est, quod versio fiet, nempe quod gentes e captivitate sua solvendi {1}, ac instructi qui non fidem receperunt, in vincula conjiciendi. 1747, die 21 Oct. st. v. @1 gentes hic ut alibi masculine dicitur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church