215. De cupiditatum, affectionum et desideriorum varietate
Omnia desideria, tam edendi et bibendi, cum suis varietatibus, et omnium sensuum, tum eundi, proficiscendi, quotcunque eorum sunt genera et species, per longum tempus ita regebantur, mutabantur et variabantur a spiritibus et angelis--tam {1} manifeste, ut nihil manifestius dari queat, ut dicitur, et hoc per diutini temporis experientiam, per menses et annos ut {2} inde manifeste concludere {3} possunt, quod omnia desideria, quaecunque sunt, et regunt vitam, et cogitationem {4}, unice a spiritibus et angelis, ita permittente, copiam dante, et volente Deo Messia, influant. 1747, 22 Oct. st. v. Variationes lentae fuerunt, et subitae, utque confirmarer, cum {5} spiritibus quibus permissum erat, loquebar; et de variatione ista loquutus, etc. etc. @1 ms. angelis, tam$ @2 ms. annos, ut$ @3 imperfectum in ms.$ @4 sic J.F.I. Tafel; ms. cogitatione$ @5 ms. confirmarer cum$