227. De miraculis, quod nihil efficiant absque fide
Loquutus sum cum angelo quodam, et incidebat etiam de miraculis, quod nihil usquam operentur in infideles--sunt {1} sicuti ventus, qui tangit et dissipatur, nam intus nihil est, quo se referant sicuti {2} posteri Jacobi [erant] illico post agressum ab Aegypto circa mare Suph, tum etiam postea, quum transiverunt mare; spiritus quidam dicebant quod miracula essent quae vellent videre ut crederent, quibus tunc responsum ita est; fides autem intrinsecus est, et fixit radicem, in interno hominis, ea non curat miracula, contemnit ea, sed qui fidem non habent, tunc miracula nequaquam radicem aliquam efficere possunt, haec et similia melius ac plenius capiuntur, dum sermo est cum spiritibus, plenum sensum cum antecedentibus et consequentibus percipiunt, tum adjuvatur sensus per speciem repraesentationis ac imaginationis, quae est species loquelae angelicae. 1747, die 23 {3} Oct. st. v. @1 ms. infideles, sunt$ @2 ms. referant, sicuti$ @3 nisi dies 22 in 29, 23 in 30 mutandi conformiter emendationibus in paragraphis 220-26, 228 finem$