230. De statu animarum meretricium {1}
Nocte inter 23 et 24 {2} Oct. admissae sunt, ad me, seu admissus sum in sphaeras constantes ex iis, quae {3} nullius fidei studiosae, vitam solutam, et meretriciam in mundo vixerunt, constabant, ut percipere potui, ex talibus, quae vagantur, nec nisi quam vitam agunt meretricationis absque ut curent conjugia legitima, ita quid internus homo, et quid fides parum vel nihil curant, unde sequitur, quod inde parum potuit afficere earum indolem, erant tales sphaerae, ut ita dicam, seu societates in genera ac in species distinctae; cum quibusdam earum loqui mihi dabatur, ut scire possem qualem vitam post mortem vivant, vita earum erat sicut insana, nullius rationis minus intellectus, mirabar num etiam insanae darentur post alteram vitam {4}, sed dictum est quod animae talium essent, quid pulchri et quid modesti nescientesi {5}, tales etiam pervertunt omnia, quae ad verum amorem conjugialem pertinent, cumprimis ad eum flectendum in licentias; talium numerus est permagnus, vitam eae infelicem agunt, nam quid jucunditas, qualis in altera vita, non amplius sciunt. 1747, nocte inter 23 x 24 {6} Oct. st. v. @1 = meretricum$ @2 nisi dies 23 in 30, 24 in 3 murandi conformiter emendationibus in paragraphis 220-26$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$ @4 intellexerim post hanc vitam vel in altera vita$ @5 vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies" $ @6 vide annotationem 1$