241. De intimioribus, seu forma interiorum, quod nusquam expugnari possit, sed quod resistat unicuique insultui, et semper maneat firmior: aliter forma interior, ita minus adhuc naturales inferiores. [m] Quid spirituale absque coelesti, quod frangatur. [n]
In cogitatione fui de formis, et quidem intimiorum, quae forma spiritualis est, quod talis sit, ut omni insultui resistat, et quod ejus proprietates sint, ut [possit] redigi {1}, per anxietates et angustationes in omnes usquam dabiles sic infinitas formas, applicari ad omnes usque in inferiori sphaera, et quidem eas quasi nihil curare, utcunque ii qui in inferiori sphaera habitant, id putent, quia ex se ratiocinantur, tum quod eo magis confirmentur, quo magis angustantur; unum ex indefinitis concurrit seque unit ad defensionem alterius, nam nihil est in communi quod non a singulis imo a singularissimis usque [ad] {2} indefinitum, imo ad infinitum defendatur, et sic in aeternum contineatur, ut nusquam laedi queat; et plura, quae ex formae istius constantia per ordinem deducta deduci queunt, quo spectat ejus perfectiones: commune ejus defendit particulare, et omne particulare conspirat ad constabiliendum commune, et quidem quo plus cedit, seu cedens est ac ut ita dicam, mollius, eo firmius constat, nam tunc intimum in universali ac in singulis, quod est ejus universale, conjurat, et sic porro, etc. etc.; m. tum {3} quod nihil tam irrationale sit, quod non in rationale reducatur, et sic non: inveniatur in indefinitis finitorum, id est, in infinito, h.e. in Deo Messia. n.. Haec cogitata sunt hodie mane ex formis, et angeli intimioris coeli, ac intimi, id ut credo, apperceperunt sed applicata ad totum coelum et eorum resistentias et constantias, ad patientias et similia quae spiritualia e coelestia sunt, ac ita confirmarunt ea, voce ad me perlata quod mirati sint, quod usquam tale in mentem humanam venire potuisset, ita quum mentes humanae veritates sciunt tunc ex Dei Messiae misericordia, id transit ad intimiores coelos et intimos; aliter prorsus dum falsitates, etiam in naturalibus, quibus eruditus orbis hodie ita appassus {4} est, ut nemo fere sciat quid verum et quid bonum in naturalibus nec in moralibus, inde quoque communicatio cum coelo intimiori, et sic cum intimo aufertur. Cum haec scriberem etiam voces naturales nec possunt satisfacere, quia plus naturalis in mente mea continent, quam ut id ita auferri potuisset, et sic spirituale purius sisti. Aliter autem est in forma interiori, ubi naturale, quod laesum est, hoc communicat ita cum naturalibus inferioribus, seu cum formis imperfectis factis, ut facile frangi queant, et quo plus naturale adhuc, eo facilius, omnis perpetuitas ejus venit ab intimiori, et hujus ab intimo, et sic a Deo Messia, imo ipsum spirituale, absque intimo, quasi implente illud, frangitur, quod multis expertus, et quidem per mirabiles repraesentationes, tum per experientias, hoc spirituale est quod dominatur in homine adhuc, et speciem inducit tanquam sit intimius, cum tamen est interius, ita vocatur cogitatio, sed est ratiocinatio, nam rationale secum habet verum spirituale intus in se, et hoc coeleste intus in se. 1747, die 6 Nov. st. v. @1 ms. ut redigi, J.F.I. Tafel [possit] restituit$ @2 sic J.F.I. Tafel$ @3 ms. etc. tum$ @4 < appandere$