Spiritual Experiences (Odhner) n. 242

Previous Number Next Number See English 

242. Paradoxon spirituale, quod in homine, imprimis in ejus internis, nihil sit nisi flumen fluidum, sicut spiritus extra hominem

Hoc non potest non unicuique obvenire, ut paradoxon, quod in fibris etiam minutissimis {1} humanis, nihil sit solidum, seu conhaerens, et sic consistens, si enim cohaereret, aut per cohaerentiam consisteret, maxime frangibile foret, et citissime periret, quia nihil tunc applicabile, sed in internis, ne quidem minima pars partis, usque ad substantias spirituales intimiores et intimas, consistit, sed fluidissimae sunt, sicut in spiritibus et angelis; solum corporea, dici possunt cohaerere, sed non ita prout fallacia visus et tactus hominem inducit; quo enim minus cohaerens est, seu aemulatur solidum, eo {2}, magis durabile, ut patet a multis, in aetate senili, dum concrescere incipiunt {3} partes, et fiunt solidiores, ita ad apparentiam constantiores, sed tunc magis sunt frangibiles, et obnoxiae ut disperdantur; ex his nunc sequitur, quod homo sit spiritus, etiam dum vivit in corpore, et quod cohaerentia eorum dependeat ab eo, quod singula cedant, et sic quod ab intimioribus et intimis, et per haec et illa a Deo Messia disponantur. 1747, die 6 Nov. st. v. @1 ms. minitissimis$ @2 sic J.F.l. Tafel; ms. ejus$ @3 ms. incipint$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church