Spiritual Experiences (Odhner) n. 243

Previous Number Next Number See English 

243. De mari tumultuante tempore ultimi judicii

Hac nocte videbar mare tumultuosum per navigium transire, et mox demiexpergefactus videbam mare istud ita nigrum cum fluctibus in altum surgentibus, ut terrorem cuivis incuteret, tumultuatio ista maris etiam accrescere videbatur, fluctus primum a sinistra versus dextram ferebantur, dein etiam versus littus ubi eram, quidam etiam in insula seu scopulo erant qui salvati; plenius expergefactus percipiebam aliquamdiu manifestam commotionem, cur sensu, ut alioquin, quod circumfunderer spiritibus, qui assurgebant; et sicut audivi, erant vincti ex fovea, qui ex misericordia Dei Messiae hic loci soluti seu liberati; magna erat copia, sicut ex strepitu et aliis sensationis signis concludere potui; et dicebatur quoque, quod Mari; tumultuantia ultimo die seu tempore, haec et simili: significent [cf. Jer. LI: 55].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church