244. Liberatio vinctorum a fovea, quod se habeat instar parturientis, cum foetus venit ad matricis os
Arcanum coeleste est, de quo aliquoties doctus sum quod ii, qui vincti sunt in fovea, seu vastati, de quibus toties prophetae, non prius inde liberentur, quam dum consummata sit punitio seu vastatio, qua consummata liberatio se instar parturientis habet, in eo, quod si quaedam necessitas, cui opponi amplius nequit, quae urget ut enitantur, et sic a servitute in libertatem vindicentur, sed hic perplura occurrunt, circa conditionem eorum qui vastantur aut puniuntur, secundum vastationem et punitionem, tum secundum statum libertatis in quem enituntur, tum secundum modos, quibus liberantur, quae plures paginas implerent, sed tamen nusquam, ut reor, fidem adjicerent; status coelestes tales sunt, ut si homini exponerentur, non crederentur, sed eum in deliria abducerent, propter incredulitatem eorum, qui nihil credere volunt, nisi quod intelligunt, nec intelligere possunt causas naturales proximas sensibus: quomodo tunc spiritualia et coelestia tam remota, imo remotissima a sensibus, quibus tamen ea explorare volunt? 1747 {1}, 12 Nov. st. v. @1 ms. volunt; 1747$