249. Loquutus sum hodie cum spiritibus et angelis circum me de variis, et postea de scientiis seu sapientia hodierna, quae talis est, ut ea non possit inservire tanquam pro plano veritatum spiritualium, minus coelestium, sed est sicut ultimum coelum, quod veritates illuc a coelo lapsas pervertit in contraria, nam hodie quicquid per scientias docetur de causis naturalibus phaenomenorum, sicut eorum quae sunt in corpore humano, de sensibus et similibus, tum quicquid deducitur ad animae cognitionem et similia, plena sunt hypothesibus falsis, in quibus ne quidem una veritas ad conspectum patet, imo etiam clauditur per ea, via, ut non ultra crassissimam naturam extendere cogitationes liceat, ideo {1} spiritualia et coelestia considerantur tanquam nihil; cum tale planum sit, in quod cadunt veritates spirituales, necessum est, ut sistantur, nec penetrent, nam nulla veritas naturalis excipit et continuat, ita confirmat, sed vel prorsus repellit, vel pervertit in contrarium, exinde concludi potest, quem usum veritates {2}, scientificae, seu per scientias exclusae possint sistere. 1747, 14 Nov. st. v. @1 ms. ido$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. veritate$