Spiritual Experiences (Odhner) n. 250

Previous Number Next Number See English 

250. Usum dico, sed apud eos, qui scientificis ita student, ut absque iis nihil credere velint, praeter usum in scholis, ubi nihil nisi similia traduntur et docentur a philosophis, etiam ab iis qui sacerdotii munere functuri sunt, tum quia similia sunt juventutis palaestrae, quia favent eorum cupiditatibus, praeter usum, quod sic spiritualia demissa de coelo, non ita pervertantur, occoecentque {1} mentes, et perducant eas insensibiliter ad dubiam seu nullam fidem; talis quia mundus hodie est, ut audiat eruditus, et nihil nisi quod intelligere possit, velit credere, ideo, apud similes vix operari potest, spirituale, nisi planum istud falsum et mendax vel discutiatur prorsus et pereat, vel ut in planum veritatum naturalium vertatur; quales ii post mortem futuri, iidem, qui aliquo judicio pollent, concludere possunt ex eo, quod vita post mortem sit continuatio vitae corporis, et quod similia, quae falsitates sunt in spiritualibus et occoecationes, quasi {2} crustam inducant, cum res speciales et particulares memoriae pereant, et sic pervertant quasi nucleum seu indolem, inde non possunt non stupidissimi fieri, et quo plus sapientes ita in corpore, eo stupidiores, imo stupidiores iis, qui nihil usquam didicerant ex scientiis, nempe quod scientias applicuerint ad indagationem spiritualium. 1747, 14 Nov. st. v. @1 sic J.F.l. Tafel; ms. occoecantque$ @2 ms. occoecationes quasi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church