2513. Quod omnes in sua conditione fruantur gaudio maximo, in coelis
Idea spirituali admodum manifeste videre mihi dabatur, de quo etiam cum spiritibus loquutus sum, quod spiritus fruerentur summo gaudio, quisque secundum suam conditionem, si quisque contentus esset sua sorte, nec ambiret ea quae supra sunt, ad quae phantasia eorum, eos ducit, imo tanto gaudio, quisque, quod summum eorum est; nam quisque secundum conditionem suam fruitur suo gaudio, et cum ambit illud quod superius est, id ex phantasia facit, quod quisque scire potest, [ut] si agricolae aula regia cum satellitibus, et opiparis daretur, quod esset pessime contentus, et desideraret redire ad suam casam, domesticos, agrum et prata, quibus maxime delectatur, sic in caeteris, quae quoque iis repraesentare dabatur, ita quoque contra; quod quoque experientia scire datum, cum aliqui ad interiora gaudia elevarentur, quod desiderarent redire; tale foret coelum et mundus spirituum, nempe in summo gaudio unusquisque, si contenti essent sorte sua, quam eis Dominus daret, et non ex phantasia cuperent altiora. 1748, 4 Julius.