2514. Quod nullus respectus personarum in altera vita
Plerique qui magni fuerunt in vita corporis, sive dignitate muneris, sive imaginariae eruditionis, secum trahunt in alteram vitam altum spiritum, quem sibi comparaverant in vita corporis, et putant se reliquis esse majores et eminentiores, nam tale apud plerosque remanet, quod iis multo impedimento est, ut in societates veniant, ubi nihil tale regnat, sed modo ibi se mutuo ut fratres amant, nec unus se alteri praefert dignitate vel eruditione, quod experientia satis mihi constare, datum est; quare dicere iis datum, et simul manifeste idea spirituali percipere, quod nullus respectus personarum in altera vita, et quod minimus puer rustici aut infimae sortis possit in multo majori (2515.) consideratione esse quam princeps inter maximos; quia quisque secundum interiora ejus aestimatur, sicut etiam homo principes ex {1} interioribus suis, at vero propter subordinationem iis honor praestatur, qui honor moritur apud homines, cum eo {a}, dum moritur--modo {2} aestimatio interiorum ejus apud plerosque, qui intelligentes et sapientes sunt, manet; addere dabatur coram iis, quod regnum hoc tale sit, ut nullus aestimetur in regno Domini ex dignitate et eruditione in vita corporis, aliter ac in regnis mundi, quod fit subordinationis et regiminis gratia in societatibus. 1748, 4 Julius {3}. @1 J.F.I. Tafel in$ @2 ms. moritur, modo$ @3 ms. Junius; vide annotationem ad 2306$ @a h.e. quovis principe$