2542. Ita quoque a Domino ordinatum est ab aeterno, ut tale commercium foret, et talis communio, tum quod homo ad aetatem suam perventurus, nesciret quod viveret {1} in corpore, et sic abjecto corpore statim in coelum transmigraret; cum enim in senectutem provehitur talis homo, nullam reflexionem magis habet corporis sui, cum loquitur cum iis in coelo, sicut etiam mihi contigerat, quod oblitus sim quandoque quod in corpore, quia absque reflexione eorum quae corporis, quia in loquela cum spiritibus; hodie idea spirituali vidi, quod corpus nihil sit, et si abjiceretur, quod nihil differret inter vitam in corpore, et post abjectionem corporis. @1 imperfectum in ms.$