2547. Quod animae in altera vita, primum sint quasi errantes, quoad situm
Animae vocantur ii, qui nondum locum sortiti sunt in maximo corpore, sunt quandoque errantes, aliquo tempore sunt infra, ad dextrum, aliquo tempore infra ad sinistrum, aliquoties supra caput, altius ad varias plagas, quandoque etiam prope caput, ita sunt ii qui nondum situm in corpore maximo sortiti sunt, quia in statu mutationis sunt, sunt enim corporea, quae adhaerescunt, quae excitantur, inde evehuntur altius, et ad diversas plagas, quare vocabam eos "adhuc errantes {1}," at qui postea sortiuntur situm, ubi manent, usque tamen cum mutatione, quoad tempus diuturnius, secundum statum eorum reformationis. 1748, 6 Julius. @1 ms. erantes$