2548. Facultates spirituum prae facultatibus hominum
Praeter quod spiritus induant omnia quae sunt memoriae hominis, ejus linguas calleant, et cogitationes ejus percipiant, etiam sunt qui interiores cogitationes [percipiunt], etiam illico vident quae iis repraesentantur, et comprehendunt momento, quae per multum temporis eloquenda essent--et {1} tamen nusquam ita videri, et comprehendi [possent], sicut quae visa sunt in mundo--quae {2} sunt rerum abstractarum a corporeis et [iis quae] mundi, quae dum idea spirituali repraesentantur, cum suis ideis repraesentativis, modo repraesentantibus {3} idea quid significent {4}, [quid] obscure seu clam insit, illico satis plene comprehendunt, sic momento, quae non loquela horae exprimi possunt. @1 ms. essent, et$ @2 ms. mundo, quae$ @3 ms. repraesentantes$ @4 ms. significet$