Spiritual Experiences (Odhner) n. 2573

Previous Number Next Number See English 

2573. Quod autem eos attinet qui in fide fuerunt, ii post mortem, in eam sphaeram non elevantur, tametsi possint statim in sphaeram istam perduci, sicut ab experientia manifesta mihi scire datum est, sed iis aliter a Domino consulitur {1}, tenentur in sphaera infra eos, sic ut eos non intelligant, nec manifeste percipiant, et hoc eousque dum externa iis data sunt a Domino, quae correspondeant intentionibus seu inclinationibus angelorum, et adaptata sint societati proborum in eadem sphaera, tunc elevantur ab externa vita, ad interiorem eam spirituum, et frui possunt consortiis eorum, et sic correspondere angelis, qui omnes immediate et immediatius ducuntur a Domino, et omni felicitate, cum indefinita varietate, ineffabili, fruuntur. 1748, 9 Julius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. consuluntur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church