Spiritual Experiences (Odhner) n. 2572

Previous Number Next Number See English 

2572. Praeter eas inclinationes de quibus supra [2566-67], etiam eas habent, cum multiplici varietate, quae ex iis consequuntur, nempe quod destruere cupiant genus humanum, quoad vitam eorum, ita quod crudeles sint, prorsus ut Nerones animis suis, quod omnia auferre cupiant proximo, ridentes ad eorum paupertatem et miseriam, si vel ante oculos eorum [mn obs:]morerentur, imo inde oblectamenta capiunt, quia contra omnem misericordiam; sicut dolosi sunt contra omnem innocentiam: praeterea etiam inde multum delectantur, ut destruere possint amicitias, et cumprimis amores conjugiales, inimicitias machinando inter conjuges, et uxores aliorum ad adulteria allectando {1} {a}, et similia, quae ex binis istis fontibus, amore sui et amore mundi necessario consequuntur. 1748, 9 Julius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. allectandi$ @a = alliciendo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church