Spiritual Experiences (Odhner) n. 2579

Previous Number Next Number See English 

2579. Sphaera ista, seu qui in sphaera ista intentionum {1} mali, non vastantur sicut ii qui mali sunt in externis, nam quo {2} interius homo malus, eo punitio gravior et diuturnior; sic eos infernum manet gravissimum et diutissimum, et vastatio usque dum paene nihil eorum remanet, qui contra misericordiam sunt, sicut descriptum prius [2565-72], quique contra innocentiam, qui omnes sunt dolosi, et interius aliis mali. 1748, 9 Julius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. intentionem$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church