2580. Ostensa est mihi effigies eorum, clara die, apertis oculis, quales nempe tandem fiunt, ad visum proborum, nempe quod facies eorum, pejus mortuo, cum lacunis horrendis, sicut osseum, coloris turpissime lividi, brunei, cadaverosi, nihil usquam cogitare potentes, sibi mortui, cum cruciatu anxietatis. 1748, 9 Julius.