2581. Quod loquelae angelorum de certis rebus, cadant apud spiritus inferiores in repraesentationes urbium
Hodie matutino tempore [cum] in statu fere medio inter vigiliam et somnum [essem], erant aliqua quae in cogitationem meam illapsa, sicut cithara, aliaque instrumenta musica, et simul cogitabam {1} urbes, sic ut cogitationes istae cum idea urbium essent; cum paulo vigil, dicebatur mihi quod loquelae angelorum de similibus apud spiritus in urbium ideas cadebant, quod etiam spiritus affirmabant; et quidem loquela continens angelorum de una re sicut de cithara, aliave, modo sistatur spiritibus simpliciter sicut urbis idea, absque varietate, ex quibus constare potest, quoque quam multa sint apud angelos, quae unam solum ideam urbis apud spiritus inferiores sistant; sic apud angelos quod de spiritualibus agitur, in urbium ideam et talium vertatur, et quod de coelestibus, in animalium et similium. 1748, 10 Julius. @1 ms. cogibam$